- JOHANNES II
- I.JOHANNES II.A. C. 1090. sussessit, praefuitque, donce urbs a Latinis capta est. Genebr. in Chron.II.JOHANNES II.Cappadox, A. C. 517. sub Iustino Imp. Eutychem, Nestorium, Severum, aliosque condemnavit, Conc. Chalcedonense recepit, Synodo quatriduo post habitâ, Episcopos ab Anastasio pulsos restituit, pace Ecclessis Or. redditâ. Obiit A. C. 520.III.JOHANNES II.Car. V. inprimis carus, Obiit a. c. 1557. Princeps non mediocribus literis tinctus, ac summâ iustitiae et prudentiae laude, munere suo (erat enim Camerae Imperialis Iudex) functus. Eius fil. Georg. Euangelium in ditionem intoduxit.IV.JOHANNES II.Com. Hannoniae, fil. Adelaidis, quae soror erat Vilhelmi Holl. Com., ei successit. Obiit a. C. 1304. Idem nomen pluribus Ducibus Saxoniae, Brandeburg. Lotharingiae, Mediolan. etc. commune fuit. De Ioh. Auftriaco notho Car. V. Imp. adeo celebri in Hist. Belgica. Vide Thuan. Hist. Grotii Ann. Belg. Strad. etc. Addam saltem ex Reg. Barbonia fam. Ioh. Com. Vindocinum, qui Obiit a. C. 1478. Item, fil. tertium Ioh. March. Com. Ioh. I. sapientem, qui in praelio ad Azincurtium, A. C. 1415. Aet. 30. Occisus: Pater fuit Ioh. II. Pulchri: Cuius Historiam curiosam omnino edidit Puteanus. Pontifices Romani.V.JOHANNES II.Daniae Rex Christierni I. fil. etiam in Sueciae Regem electus est, sed cum promissa non servaret, mox pulsus, Obiit A. C. 1513. Ioh. Magnus, Hist. Suec. Chytraeus, etc.VI.JOHANNES II.Monachus, et sectator haereseos Macedonianae, hac eiutrtâ, Cyrillo successit, A. C. 386. Epiphanio ob levia quaedam succensuit, Hier. quoque huic negotio im oiocito. Sed verâ causa suberat, quod ambo hi Praesules, prior imprimis, Origenianisini illum accusarent. Et omnino docere Ioh. dicebatur, cum Origenistis: In Trinitate nec Patrem a Filio, nec Filum a Spiritus S. videri: Animas, iam ante Paradisum, exitisse: incorpore, tamquam in carcere, detineri: Daemones et damatos in gratiam receptum iri, etc. Cum itaque Epiphanio, utpote Ep. non ita facile nocere posset, in Hier. eo acrius desaeviit. illo excommunicato, et Pelagio contra illum concitato. In synodo Diospolitana, in Palaestina celebrata. A. C. 415. Pelagii etrores in speciem condemnavit, mox ei contra accusatores apperte favens. Hinc monitus ab Augustimo, de fraudibus erroribusque Pelagii, summissio eius de Natura libro, et suâ responsione, misit ei rogatus acta Synodi praefatae, quae cum Augustinus accepisset, librum hunc editit. Obiit A. C. 416. Successit Prailus. Gennad. Cat. 30. Petrus Vastelius, edidit A. C. 1643. duo volumina, quae huic Patriarchae atrribuit, vide Morer. Dict. Hist. Ceterum plura de Ioh. Hier. Ep. 61. Aug. Ep. 252. de gestis Pelagii. Theodoret. Hist. l. 5. c. 35. Idacius, in Fast. et Chron. A. C. 406. etc.VII.JOHANNES II.cogn. Magnus et Severus, patri alphonso V. successit, A. C. 1481. Sub initium regni Procerum coniurationem, capite plexo Fernando Bragantiae Duce disiecit. Coloniis in Indiam et Africam deducendis intentus, varias in Guinea arces exstruxit, fidemqueve Christianam illis tertis intulit. Papae reliquisqueve Principibus contra Ca4. VIII. Gall. Regem se iungere noluit, iniustitiâ eausae perspectâ. Obiit A. C. 1495. Aet. 41. Ex Eleonota filia. Ferd. Connestabilis Lusitaniae, pater Alphonsi, qui equi lapsu interiit, A. C. 1491. Successit Emanuel patruelis. Vasconcell. Canaeph. Reg. Lusit. Nonius, etc.VIII.JOHANNES II.cogn. Mela, Anastasio haeretico haereticus susccessit, A. C. 497. Zenonis Henotito subscripfit. Successit alius similis farinae, A. C. 506.IX.JOHANNES II.cogn. Mercurius, fil. Proiecti, Rom successit Bonifacio II. A. C, 532. Acoemitas, qui Monachi haeretici erant, damnavit Obiit a. C. 535. Anastas. in eius vita. Alciat. Parerg. l. 4. c. 23. Cuiac. l. 12. Observ. c. 26. Eum excepit Agapetus.X.JOHANNES II.et Ericus I. qui stirpem continuavit. Ex huius posteris Iohannes fil. Bernardi, cum Lubecensibus, ob Melnam contendit: Mortunsqueve A. C. 1507. inter alios, Iohannem reliquit Ep. Hildeshemium et successorem Magnum II.XI.JOHANNES II.fil. Alani Albretani, ductâ Uszhstinâ Foxiâ, sorore Francisci Phoebi, Navarrae Regis A. C. 1494. quibus cum inter se non optime conveniret, factionibus reviviscentibus, Rex Bellimontiis, Regina Grandmontiis Vavit. His turbis aegre compositis, Ferd. Hisp. Rex ambitione stim ulatus occupat Novartae regnum, A. c. 1512. Ioh. in Benearniam compulso, dein colorem quaetit, quo iniustitiam utcumque excuset. Nec alium invenit, quam quem Bulla Iulii II. ei suggessit, qui Navatram primo occupanti praedam exposuerat, eo quod Ioh. fautor Conc. Pisani, cum Lud. XII. Gall. Rege Papam oppugnâsset. Sane et Car. V. Phil. II. fil. suasit, ut Iohannam Ioh. filiam in uxorem duceret, eâ lege, ut ius suum in Navarram matito consertet. Edemqueve, mollius tamen, repetiit Phil. II. in monitis ad fil. Phil. III. Novarteni regni quaestionem suae fidei a Patre secreto codicillo commendatam testatus, sed variis occupationibus districtum non potuisse illam diligenter discutere, proin filio mandare, ut momenta causae, a petritis et probis hominibus curet examinanda: vellequeve ac iubere, ut si quid in ea invasione pater ius et fas factum comperiatur, damnum, et iactura possessoribus antiquis resarciatur. Vide Thuan. Hist. l. 120. Becmann. Hist. Orbis terr. Geogr. et Civ. etc. Obiit Rex A. C. 1516. ex Catharina parens Henr. Regis laudatissimi, qui ex Margaretha, Francisci I. fil. Iohannam matrem Henr. IV. Gall. Regis suscepit. Auctores supra dicti. Marinan l. 30. Mezer. Hist. Gall. in Lud. XII. et Franc. I. Lusitaniae Reges.XII.JOHANNES II.fil. Ferd. Castellani, Arrag. Regis, ductâ Blancâ, herede et filia Car. Nobilis, Navarrae Rex I. huius nominis: A. C. 1429. ex illa pater Car. Princ. Vianiae, Blancae, quae Henr. IV. Castellae Regi nupsit improlis, et Eleonorae, Post uxoris Mortem, A. C. 1441. cum Iohannam Henriquez, filiam Connestabilis Castell. Rex duxisset, Car. Princeps, Bellimontiis subnixus, coronari se curavit, sed praelio victus est a Patte. cui Grandmontii adhaeserant: in duas enim has factiones Regnum tum scissum. Postea Patri reconciliatus. Catalauniam accepit. Ioh. dein, Alphonso fratte Mortuo, A. C. 1358. Arragoniae quoque regnum nactus est, ingenti postmodum contra Henr. IV. Castell. Regem bello implicitus. Interea Car. a novera male habitus, denuo in patrem insutrexit, denuoqueve victus est, et in carcerem coniectus. Qui inde a Catalaunis liberatus, sed per Medicum a Noverca corruptum, suffocatus, Obiit A. C. 1460. Proin Catalauni iterum a Castellae Rege adiuti, iugum excussêrunt, Rex vero, Comit. Ruscinonensi et Cerdaniae Lud. XI. Gall. Regi oppignorato, aliquam pecuniae vim confecit, quo melius resisteret: Eleonorâ quoque Gastoni IV. Com. Fuxio elocatâ, Navarrae regnum sic in hane famiham devolvit. Obiit Barcinone. A. C. 1479. Aet. 82. ex Iohanna pater Ferd. qui Isabellam, Legionis et Castellae heredem, sibi iunxit. Mariana l. 23. c. 24. Surita Ind. l. 20. Texeira, Olhagarius, Perrierus, Chapsus, De Marca, etc. Hist. Benearn. et Navarr. Turquerus, Hist. Hisp.XIII.JOHANNES II.fil. Henr. III. Rex proclamatus, A. C. 1406.Aet. 2. operâ et fide Ferd. patrui, qui postmodum Arragoniae Rex fuit. Pauli Burgensis, Ep. Catthagenae, curae commissus, cum adolevit, a Navarrae et Arragoniae Regibus bello petitus, illos ad pacem adegit. Granaatae Regem, quem prius restituerat, sibi bellum inferentem, 12000. occisis, retudit, omnibus Granatâ tenus vastatis. A. C. 1431. quam et ipsam cepisset, ni Alvares Luna, Connestabilis, Regi gratus, a Mautis corruptus restitisset. Obiit A. C. 1454. Aet. 50. Pater Henr. IV. successoris, ex Maria Arragonia. Mariana l. 19. 20. 21. et 22. turquet. Hist. Hisp.XIV.JOHANNES II.fil. Roberti II. nomen mutare coactus, quod a tempore Ioh. Ballioli summo contemptui erat, Robertus III. dictus est. Vide ibi. Poloniae et Bohemiae Reges.XV.JOHANNES II.fil. prioris, successit patri: Administrationem dein Electoratûs, ut Frid. V. curator, suscepit; Unioni nomine dato, eandem cum reliquis fortunam expertus est. Abbatiam Hornbacensem A. C. 1628. Trevitensi Electori restituere iussus Obiit A. C. 1635. Pater Frid. et Frid. Casimiri, quorum illi a. C. 1661. MOrtuo, hic successit.XVI.JOHANNES II.prioris fil. et successor, Crosuam oppigneratam sibi quoque possedit, et filios ante se Defunctos videns Othonem et Comadum fratres suc cessores habuit.XVII.JOHANNES II.qui muri runiâ oppressus est, Lugd. A. C. 1305. cum Clem. V. ibi coronaretur. Ex Beatrice, filia Henr. III. Angl. Regis, pater Arturi II. successoris, etc.XVIII.JOHANNES IIuxorem duxit, Mariam Solmensem: e quâ ei, praeter Henr. Equitem Hierosolymitani Ordinis, praelio ad Papiam interemptum, genitus est
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.